monumenta.ch > Augustinus > sectio 16 > sectio 1 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 3, 10
Potest etiam unusquisque nostrum dicere, cum vitiorum et cupiditatum multitudo resistentem mentem ducit in lege peccati: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, multi insurgunt adversum me? Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tanquam ipsis vitiis insultantibus animae, vel etiam diabolo et angelis eius per noxias suggestiones ut desperemus operantibus, verissime dicitur: Multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Tu autem, Domine, susceptor meus es; haec enim spes est, quod naturam humanam in Christo suscipere dignatus est. Gloria mea: ex illa regula, ne quis sibi aliquid tribuat. Et exaltans caput meum: sive ipsum qui omnium nostrum caput est, sive uniuscuiusque nostrum spiritum, quod caput est animae et carnis; caput enim mulieris vir, et caput viri Christus . Exaltatur autem mens, cum iam dici potest, Mente servio legi Dei ; ut caetera hominis pacata subdantur, cum iam carnis resurrectione absorbetur mors in victoriam . Voce mea ad Dominum clamavi: voce illa intima et intentissima. Et exaudivit me de monte sancto suo: de ipso per quem nobis subvenit, et quo mediatore nos exaudit. Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me: quis hoc non potest fidelium dicere, recolens mortem peccatorum suorum, et donum regenerationis? Non timebo millia populi circumdantis me. Exceptis his quae universaliter Ecclesia sustinuit et sustinet, habet etiam unusquisque tentationes quibus circumvallatus haec dicat: Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus; hoc est, Fac me exsurgere. Quoniam tu percussisti omnes adversantes milti sine causa: recte in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis eius, qui non solum in totum Christi corpus, sed etiam in singulos quosque privatim saeviunt. Dentes peccatorum contrivisti: habet unusquisque maledicentes sibi; habet etiam vitiorum auctores conantes eum a Christi corpore praecidere. Sed Domini est salus; cavenda superbia est, et dicendum: Adhaesit anima mea post te . Et super populum tuum benedictio tua, hoc est super unumquemque nostrum.